- LEUCTRA
- LEUCTRApl. num. vicus Boeotiae iuxta Thespias; Ferrar. inter Plateas et Thespias, in conf. Megaridis: circa quem ingens planities est, ubi Epaminondas Thebanus Lacedaemonios longe maioribus copiis instructos, Cleombroto illorum Rege, cui Agesipolis dein successit, Occiso, vicit, adeoque atrivit, ut postea imperium recuperare nequiverint. C. Nep. in Epam. c. 6. 8. 9. et 10. Poena fuit ea pugna libidinum, quod in eo ipso loco duo adolescentes nobiles Spartani Scedasi filias (earum autem nomina fuêrunt Hippo et Miletia, vel, ut alii volunt, Theano et Euexippe) vi stupravissent, dissectasque in frusta in puteum abiecissent. Quamquam secundum alios, ipsae vim passae doloris im patientiâ sibi necem conscivêrunt, eoque in campo sepultae sunt, ubi postea ista pugna commissa. Facta est autem An. 2. Olimp. 102. Sc. A. M. 3585. Xenoph. l. 6. Diod. Sic. l. 15. Polyb. l. 2. Plin. l. 4. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.